- LIPPIA
- LIPPIAComitatus et fluv. Westphaliae, German. Lipstadt. Ubi Synodo a Car. Mag. habitâ, A. C. 780. dati Saxonibus subiugatis Praesules. Sub Elect. Brandeburgico. Floruit Lippiensium Comitum, in Westphalia, Fam. pluribus a Saeculis, idque iam in bello Henr. Aucupis adversus Hungaros, circa A. C. 933. Eberhardum aliquem gentis huius (quam aliqui Ursinis vindicare malunt) satorem dicunt. Qui nunc supersunt, omnes originem trahunta Simone Mortuo A. C. 1614. Ab eius enim filiis, Simone, linea Detmoldia, de qua supra dictum est; Othone Brakensis et Phil. Buckenburgia, de quibus hic, descendunt. Et quidem Brakenses quod attinet, isti sich habent. Simon Com. Lippiae, qui Obiit A. C. 1432. ex Eva (filia Erici Duc. Brunsvicensis in Grubenhagen) suscepit Bernhardum cogn. Bellicosum, Defunctum A. C. 1511. Hoc et Annâ Schawenburgicâ (filiâ Othonis Com. Schawenburgici, Holsat. et Sternb.) genitus Simon, Decessit A. C. 1537. Pater, ex Magdalena Mansfeldica (filia Gebhardi Comitis in Seeb.) Bernhardi, qui Defunctus A. C. 1563. ex Catharina Waldeccia (filia Phil. III. Com.) fil. reliquit Simonem Com. Lippiae praefatum, Exstinctum A. C. 1614. Huius, ex Elisabetha Schawenburgica (filia Othonis Com. Schawenburgi) fil. medius Otho, Margaretham Nassoviam sibi iunxit, atque ex ea suscepit Casimirum, Vilhelmum, Mauritium, Fridericum, Georgium, Augustum, Amaliam, Dorotheam, Sabinam et Ottiliam, omnes Comites Lippiae etc. in Brake, Defunctus A. C... Buckenburgios vero quod concernit, Phil. minimus natu Simonis, saepius memorati, ex Elisabetha Schawenburgica, Sophiam Hassiacam (filiam Mauritii Hassiae Landgr.) uxorem duxit, ex ea Pater Eleonorae Sophiae (quae nata est A. C. 1647). Iohannae Dorotheae (nat. A. C. 1648.) Luisae (nat. A. C. 1650.) Philippinae, Carolae Beatae et Frid. Christiani (nat. A. C. 1655.) qui Comites Lippici etc. omnes, in Buckenburg. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Parte I. p. 25. et 64. E Brakensibus, Casimirus et Vilhelmus, lineam propagare coepêrunt: Ille quidem ex Anna Amalia Sayno Witgenstenia, sihi: hicvero, ex sorore Ioh. Adolphi, ex Benthemiis Com. Tecklenburgici, itidem filii, Pater. Sed et Detmoldii rami surculus est Bisterfeldius. Ex Simoneenim, Detmoldiae lincae auctore, et Maria Magdelena Waldeccia (filia Christiani Com. Defuncti A. C. 1638._ geniti Iodocus Hermannus (cuinupsit Elisabetha Iuliana Sayno Witgenstenia) et Sophia Eleonora (ux. Georgii Vilhelmi Com. Leiningensis in Westerturg) Comites Lippiae etc. Lineae Detmoldiae in Bisterfeld appellantur, Idem Parte 3. p. 31. et 84. Vide quoque eum Arte Herald. Tom. II.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.